utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450057

Charter Number: 05450057
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Grenevilla concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beati Johannis baptiste de Godestow et monialibus ibidem deo servientibus unam virgatam terre in Blecchesdun quam Galfridus Bodin dedit et concessit dictis monialibus tenendam de se et heredibus suis quod si Galfridus Bodin defecerit et heredes sui tenebunt de me et de heredibus meis inperpetuum liberam et quietam ab omni servitio quod ad me pertinet salvo servitio domini regis reddendo inde singulis annis iiii s ad duos terminos anni scilicet ii s ad festum sancti Michaelis et ii ad pascha Pro hac autem concessione et confirmatione antedicti moniales dederunt michi ii marcas argenti Hiis testibus Thoma et Walerando et Gilberto et Jordano capellanis de Godestow Johanne persona de Blecchesdun Roberto Gait Willelmo de Dun Laurentio Kepeharm Roberto de Clera Willelmo de Bageherst Roberto Andrens Thoma senescallo Radulpho Padi Stephano fabro Hereberto Henrico pistore Ricardo de Kent et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter