utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450061

Charter Number: 05450061
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1281
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus Brocher de Blechesdon dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et ecclesie beati Johannis baptiste de Godestow et monialibus ibidem deo servientibus et servituris inperpetuum nonem acras terre et dimidiam et unam foreram et dimidiam acram prati de terra mea quarum due iacent in campo de Geyteshampton unam videlicet que jacet in Walden inter terram abbatis de Oseneye et campum de Blechesdon que vocatur Danichesacre et aliam acram in Collowe que latet inter duas acras abbatis de Oseneye Et terciam acram in campo de Blecesdon que iacet inter Karsewellebroc et terram Osberti Templarii Et dimidiam acram in Broclongesforlong iuxta terram domine Helene in parte aquilonari Et dimidiam acram scilicet Capicium de de Pynnokesmulne Et dimidiam acram in Bredecrofte que iacet inter terram abbatisse de Godestowe et terram Rogeri de Aumaur Et dimidiam acram in Longeforlong inter terram Roberti le Templer et terram Walteri de Prestecote Et dimidiam acram in Westfelde que vocatur Willemotesbalfacre que iacet iuxta terram Roberti le Brochere de Kertlington in parte australi Et dimidiam acram in medio Longeforlong que iacet inter terram Walteri de Prestecote et terram Goffe Petith Et duas acras in Gaytescrofte propinquiores campo de Hampton Et unam foreram que jacet ex transverso de Gaytescrofte Et dimidiam acram prati in Sudeie Habendum et tenendum dictis monialibus de me et heredibus meis libere et quiete plenarie et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis i d ad pascha pro omni servitio exactione et demanda Et ego Galfridus et heredes mei warantizabimus totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predictis monialibus de Godestow vel cuicumque eam assignare voluerint contra omnes homines mares et feminas Pro hac autem concessione donatione confirmatione et warantizatione dederunt michi predicte moniales xi marcas et ii s et viii d in gersumma Et ut hec predicta rata et inconcussa inperpetuum permaneat hanc presentem cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus domino Rogero de Ameri domino Philippo de Withulle Matheo de Lanceles Petro filio Henrici de Dunnington Johanne filio Willelmi Waltero Driu Willelmo Beneit Ligero Lutred Hugone Templario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter