utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450062

Charter Number: 05450062
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1281
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus le Stywor de Blechesdon dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris totum tenementum meum in villa de Blechesdon cum omnibus suis pertinentiis et totam terram meam arrabilem in campo de Blechesdon et in campo de Geytshamton videlicet illud mesuagium quod habui de Martino clerico filio Martini de Blechesdon quod continet in latitudine triginta et sex pedes et in longitudine a via regia usque ad curiam Laurencii et iacet inter terram Johannis Pylet de Oxonia et dotem Petronille matris dicti Martini et unam acram terre et unam rodam terre arrabilis in campo de Blechesdon unde dimidia acra iacet super Worthulle iuxta terram Johanni Morvan et dimidia acra iacet in Tewalden iuxta terram Johannis Morvan et una roda iacet in Yelongeherde iuxta terram ecclesie de Blechesdon et unam acram et unam goram terre arrabilis in campo de Geyteshamton videlicet in Yegeytescrofte et iacent a longo fossati Galfridi le Brochere et totum fossatum cum omnibus suis pertinentiis et unam virgam que incipit a fossato illo qui vocatur Bradecrofte et extendit se usque ad viam regiam simul cum predicto fossato et dimidiam acram terre cum capitio eidem pertinente in campo de Blechesdon scilicet in cultura que vocatur Wodlonde et iacet inter terram Roberti filii Stephani et terram Walteri de Prestecote et similiter tres virgas que iacent in simul in Clystorlonge inter terram dicti Walteri de Prestecote et terram Roberti de Brueria tenendum et habendum totum predictum mesuagium cum omnibus suis pertinentiis simul cum tota predicta terra dictis monialibus et earundem successoribus et cum omnibus eysiamentis intra villam et extra libere et quiete bene et in pace et integre inperpetuum reddendo inde annuatim servitium debitum et consuetum dominis feudi prout continetur in cartis quas de predictis tenementis habui videlicet Martino clerico filio Martini ii d ad nativitatem sancti Johannis baptiste et i d ad scutagium quando scutagium currit et i d Willelmo filio Henrici filii Roberti ad pascha pro omni seculari servitio consuetudine et secta curie Ego vero predictus Henricus le Stywor et heredes mei vel mei assignati totum predictum mesuagium cum onmibus suis pertinentiis et totam predictam terram sicut predictum est dictis monialibus et earundem successoribus contra omnes homines mares et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Ut autem omnia predicta perpetue stabilitatis rubur optineant presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Rogero de Amory Roberto filio dicti Rogeri Martino clerico Willelmo de Sutton Willelmo filio Margarete Ada clerico Thoma de Cerencestrie Roberto de Brueria et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter