utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450064

Charter Number: 05450064
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus le Brochere de Blechesdon dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi abbatisse et conventui de Godestow unam forariam terre in campo de Hamtone le Gay scilicet illam que iacet inter terram abbatisse de Godestow et terram que fuit Roberti le Brochere iuxta Wormewelle habendam et tenendam dictis abbatisse et conventui et earum successoribus de me et heredibus meis vel meis assignatis in puram et perpetuam elemosinam pro anima mea et animabus antecessorum meorum libere et quiete pacifice et integre ab omni seculari servitio exactione et demanda et secta curie Et ego predictus Galfridus et heredes mei totam predictam terram cum pertinentiis suis predictis abbatisse et conventui et eorum successoribus sicut predictum est contra omnes homines et feminas warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Rogero de Alm milite Waltero de Prestecote Ada filio Ade de Blechesdone Waltero filio Hilberty Rogero le Lutre Petro de Donynton Willelmo le juvene de Westone Willelmo Swartling Willelmo juvene de Hamton Gay Johanne filio Gileberti et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter