utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450065

Charter Number: 05450065
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus le Brocher de Blechesdone dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris iii d annuatim redditus in villa de Blechesdone in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omni iure et actione qualicumque infra villam et extra quod michi accidere possit de tenemento illo quod Henricus le Stiphor de me in dicta villa tenuit scilicet in wardis releviis escaetis ita quod idem Henricus le Stiphor dictos iii d quos accensos michi soluit de cetero solvat dictis monialibus et earundem successoribus ita videlicet quod dicte moniales et earundem successores eandem potestatem habeant distringendi namiandi dictum Henricum le Stiphor et eius heredes infra villam et extra quam quidem ego habui pro dicto redditu si a retro fuerit Pro hac autem donatione concessione et warentizatione dederunt michi dicte moniales de Godestowe iii s in gersuma Et ego dictus Galfridus le Brocher et heredes mei vel mei assignati dictum redditum iii d dictis monialibus et earundem successoribus warentizabimus et defendemus contra omnes homines et feminas inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio et warentizatio perpetue stabilitatis robur optineat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Henrico Wad domini regis coco Waltero Hylebert Roberto de la Bythe Thoma de Cyrencestr Martino clerico Willelmo Pollard Willelmo de Sottone Waltero Berenger de Curtlinton Ricardo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter