utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450082

Charter Number: 05450082
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie ad quos littere iste pervenerint Seffridus archidiaconus Cicestrie et persona ecclesie sancte Marie de Bloxham salutem Noverit universitas vestra me pro amore dei et beate virginis Marie dedisse canteriam de ecclesia beate Marie de Bloxham in perpetuam elemosinam Roberto capellano meo de Porecestria scilicet altare cum omnibus oblationibus suis et divisis ad altare pertinentibus et decimam lini cum decimis minutis argenti cum medietate digesarum Et ut hec presens carta firma et rata habeat sigilli mei impressione confimavi Testibus hiis magistro Waltero archidiacono Oxonefordie et Galfrido et Nicholao et Rogero capellanis domini regis et Willelmo capellano meo et Gowino decano et Symone et Waltero et Radulfo hominibus meis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter