utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450085

Charter Number: 05450085
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1255
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc a die sancte trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo nono coram Johanne abbate de Burgo Sancti Petri magistro Symone de Wanton Roberto de Shotindon Nicholao de Haulo et Johanne de Kane justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Emmam abbatissam de Godestowe querentem per Walkelinum de Upton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Hugonem le Butiler de Thormerton deforciantem de xxx s qui eidem abbatisse a retro fuerunt de annuo redditu ii s quem ei debet Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Hugo recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de ceteris reddent singulis annis predicte abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue de Godestowe ii s ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Martini et alteram medietatem ad pentecosten Et postea idem Hugo dedit predicte abbatisse xxx s pro arreragiis suis Et pro hac recognitione concessione donatione sive concordia predicta abbatissa remisit et quieta clamavit de se et ecclesia sua predicta predicto Hugoni omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detentionis predicti redditus usque ad diem quo hec concordia facta fuit Et si ita contingat quod predictus Hugo vel heredes sui in solutione predicti redditus ad aliquem terminum defecerint bene licebit eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue predicte distringere eos per catalla sua in tenemento quod idem Hugo tenuit de heredibus Philippus de Mutton in Thormerton die quo hec concordia facta fuit inventa usque ad plenam solutionem predicti redditus sicut predictum est inperpetuum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter