utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450090

Charter Number: 05450090
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Allote faber de Stenes dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste et abbatisse de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus in puram liberam et perpetuam elemosinam domum meam in Brackele que scita est in vico castelli inter domum Rogeri Nigri et mesuagium quod fuit Ranulphi Swani tenendam et habendam libere et quiete predictis abbatisse et monialibus de Godestowe in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et animabus antecessorum meorum reddendo inde domino comiti iii d per annum Et ego predictus Johannes et heredes mei predictam domum cum pertinentiis predictis abbatisse et monialibus contra omnes homines et feminas warantizabimus et ab omnibus secularibus demandis deffendemus inperpetuum Et quia volo quod hec mea donatio et concessio et presentis carte confirmatio rate et stabiles inperpetuum permaneant hunc presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Ranulpho filio Swan tunc tempore ballivo Ricardo Horn Ernaldo Warin Gregorio de Dunstapl Johanne London Rogero le Peynt Willelmo in Anglo Radulpho clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter