utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450093

Charter Number: 05450093
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis quod ego frater Alanus procurator hospitalis sancti Johannis de Brakle et fratres eiusdem loci dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Silvestro mercatori de Brakle domum que fuit Gaufridi filii Petri illam scilicet que est inter domum Salomonis capellani et domum Rogeri Pelliparii tenendam ad fiufirmam de nobis inperpetuum illi et heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim v s pro omni servitio quod ad nos pertinet ad tres terminos per annum videlicet ad festum sancti Michaelis xx d ad purificationem beate Marie xx d ad pentecosten xx d Et nos acquietabimus predictum burgagium erga comitem de firma predicte domus scilicet de ix d per annum Et predictus Silvester et heredes sui respondebunt de omnibus aliis consuetudinibus domino comiti et ballivis suis Pro hac autem donatione et concessione dedit nobis predictus Silvester xx s de gersumma Et nos predictam domum secundum libertatem vendicationis et empcionis in curia domini comitis in villa de Brakle predicto Silvestro et heredibus suis contra omnes homines warantizabimus Hiis testibus Matio de Brakle Ricardo filio Alvredi Henrico forestario Ricardo clerico filio Matii Gaufrido Tanevobe Symone filio Sired Roberto filio Ricardi Johanne fratre eius et tota curia domini comitis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter