utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450096

Charter Number: 05450096
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1281 - 1289
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Writele de Brodbluntesdone assensu et consensu Agnetis uxoris mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi et omnino quietas clamavi pro me et heredibus meis deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et Isobelle quondam uxoris mee et pro animabus patrum et matrum nostrorum et omnium benefactorum nostrorum in liberam et perpetuam elemosinam totas terras meas in Brodbluntesdone et in Estthrop in villa de Heiwrthe et in Chelewrthe cum mancionibus edificiis gardinis columbario molendino liberis tenementibus villanis cum eorum sequelis coterellis redditibus operationibus auxiliis vardis releviis escaetis finibus terrarum redempcionibus progenitorum pratis pascuis pasturis scutagiis curiarum sectis cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus ad totas dictas terras pertinentibus in omnibus locis predictis sine ullo retenemento michi et heredibus meis seu alicui in mundo et cum omni eo que michi vel heredibus meis seu alicui alteri aliquo iure possit accidere habendas et tenendas totas predictas terras cum omnibus earundem pertinentibus predictis et predivisis dicte ecclesie de Godestow et dictis monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris libere et quiete pacifice et integre inperpetuum de dominis feudorum facendo inde eis servitia debita et consueta que eisdem pro predictis terris cum earundem pertinentiis omnibus et singulis facere consuevi et dictis monialibus singulis annis die anniversarii mei xl s ad pitantiam in memoriam anime mee Pro hac autem donatione concessione et presentis carte mee confirmatione et mea quieta clamatione predicte abbatissa et moniales animam meam et animas Agnetis et Isobelle uxorum mearum patrum et matrum nostrorum et omnium benefactorum nostrorum in omnibus earum suffragiis orationibus elemosinis vigiliis inperpetuum specialiter receperunt Et ut hec autem mea donatio concessio confirmatio et mea quieta clamatio rata stabilis et inconcussa permaneat inperpetuum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Johanne de Witone tunc vicecomite Wlteschire dominis Roberto de Meisi Ricardo de Larmere Johanne Walerans Philippo le Gay Johanne Ailmer Johanne de Grauntebrige Rogero de Laburi Rogero Brian Nigello de Sokes Philippo le Bot et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter