utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450108

Charter Number: 05450108
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1115 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Willelmus de Salvervilla concessi et dedi domine Edive de Godestowe et ecclesie sue terram meam de Clera Prevet nomine hereditario tenere et habere de me et de meis heredibus libere et quiete de omnibus consuetudinibus et omnibus rebus ad dominos meos et ad me et meos pertinentibus preter versus regem Et domina Ediva et sequates sue eiusdem loci reddent per singulos annos xx et ii s apud Mortuna et per duos terminos in medie quadragesima xi s et ad festum sancti Michaelis xi s Et istud concessum et donum feci concedere Mathilli uxori mee et Gileberto filio meo et Manasse filio meo et Roberto filio meo Et domina Ediva dedit michi pro hac concessionem et pro hoc dono v marcas argenti et Matilli uxori mee dimidiam marcam et Gileberto filio meo ii s et duos cubos argenteos et Manasse filio meo xviii d et Roberto filio xviii d Teste Hugone filio Ricardi Henrico de Oxineford David marescallo Benedicto Apostolico Roberto Salvario Willelmo filio Henrici Edmundo filio Osmundi Hugone clerico Osmundo et Fulcone filio eius et Ricardo de Wiltona et Walchelino monacho et Nicholao M Rogero filio Hemmingi et Godymo scriptore
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter