utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450110

Charter Number: 05450110
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rualdus de Wodecote per preces uxoris mee Aaline et Henrici heredis mei et concensu ceteribus liberorum meorum totam querelam et omne ius si quid habui in virgata terre de Clera que vocatur virga Bastardi et in aliis terris ibidem super terram monialium de Godestowe remisi et quiete clamavi pro amore dei et sancti Johannis babtiste et pro salute anime filie mee Amicie et pro salute mea et uxoris mee et liberorum meorum et pro animabus patris et matris mee monialibus de Godestowe quas in Christo diligo Et ut hec remissio et quiete clamatio firma sit inposterum sigilli mei appositione roboravi Hanc autem remissionem et quiete clamationem feci in commitatu de Wintonia Insuper autem ego et heredes mei concessimus et dedimus predictis monialibus unam terram quam herewardus tenuit de me reddendo michi inde singulis annis duas crassas gallinas ad festum sancti Martini Hiis testibus Thoma capellano Walerano Gileberto Jordano capellanis Nicholao filio comitis Henrico filio Rewaldi Waltero de Audeli Philippo Croco Ricardo de Limese Ricardo de Manerio Johanne de Hinherst Roberto de Cnolle Michaele de Admundestrop Almero et Roberto filiis Goldwini de Blachenherste
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter