utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450111

Charter Number: 05450111
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Manasses de Savervilla et Robertus frater meus et Matilda mater mea dedimus et concessimus deo et sancte Marie et sancto Johanni baptiste de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus terram nostram de Clara quam Willelmus Sorel tenuit tenendam de nobis et heredibus nostris inperpetuum libere et quiete ab omnibus servitiis et omnibus consuetudinibus et omnibus rebus tam ad dominum regem quam ad alios dominos nostros et ad nos et ad heredes nostros pertinentibus annuatim reddendo xxviii s apud Mortuna et per duos terminos scilicet xiiii s in media quadragesima et xiiii s in festo sancti Michaelis Et ut istud donum et concessum firmum esset ecclesia de Godestowe dedit nobis xxvii s Hiis testibus Jordano de Sanford Adam de Sancto Manem Matheo de Scures Waltero de Audelei Stephano de Benninchges Jordano Basset Rogero le Forster Jordano de Sauvervilla Thoma sacerdote de Godestowe Adam de Godestowe Johanne de Turbervilla Vincentio de Whitham Roberto de Hafecford Hugone de Helsefeld Michaele Richard de Valunes Galfrido de Clara
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter