utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450134

Charter Number: 05450134
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1184 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Agnes filia Pagani filii Johannis pro salute anime mee et pro salute omnium antecessorum et omnium heredum meorum dedi et concessi in puram et liberam et perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus molendinum meum ad ventum quod stat super hogam extra villam meam de Donynton iuxta regiam viam que tendit ab Oxeneford versus Ailesbiriam et quatuor acras terre mee viciniores predicte vie et molendino et tendentes de molendino versus orientem habenda inperpetuum et tenenda libere et quiete ab omni seculari servitio Et ut hec mea donatio rata et inconcussa permaneat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Hugone abbate de Osenay Radulpho de Licchesfeld Johanne de Wattlinton canonicis fratre Wymundo Roberto de Mortuo Mari genere meo Alicia filia mea Thoma et Walerano capellanis magistro Christiano medico meo Rogero de Bona Villa clerico Johanne clerico meo et consanguineo Rogero de Ackham clerico meo Waltero pictore meo Thoma senescallo de Godestowe Luca janitore Willelmo de Baggeherst Roberto de Clera Johanne fabro et multis aliis tam clericis quam laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter