utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450138

Charter Number: 05450138
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Donyngton filius Johannis de Burton concessu heredum meorum dedi et concessi et hac mea carta confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus in puram et liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee et patris et matris mee et liberorum meorum cum filia mea Ysabel unam virgatam terre in Burton quam heredes Widonis avunculi mei tenent hereditarie de qua reddent predictis monialibus v s et vi d per annum de quibus predicte moniales persolvent annuatim per manum meam et heredum meorum abbati de Evesham xviii d pro omni servitio quod ad illam terram pertinet Quod si casu contigerit heredes Widonis defecisse predicta terra libera et soluta redeat et remaneat ecclesie de Godestowe salvo predicto servitio domini abbatis de Evesham Et ego et heredes mei warantizabimus predictam terram predictus monialibus inperpetuum Hiis testibus Adam Waleranno Jordano Waltero sacerdotibus de Godestowe Thoma sacerdote de Dalesford Symone de Snelle Herberto de Bradeneie Radulpho de Snelle Johanne diacono Roberto de Clere Willelmo de Bageherste Stephano Yvone clerico Henrico de Atune Laurentio de Blacke
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter