utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450142

Charter Number: 05450142
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmo Bluet intuitu caritatis pro salute mea et pro animabus antecessorum et successorum meorum concessi et hac presenti carta confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et beati Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem servientibus ecclesiam de Daglingworthe cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut avunculi mei scilicet Radulphus et Walterus Bluet predictis monialibus donaverunt et concesserunt et carte sue testantur Et ut hec mea concessio et confirmatio rata et stabilis permaneat presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Simone de Hinton Absalone de Stanton Bernardo et Herberto sacerdotibus domino Radulpho Harang domino Willelmo Seuekeworthe domino Roberto de Wihtham Henrico senescallo de Godestow Reginaldo janitore de Godestow et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter