utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450145

Charter Number: 05450145
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1151 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter ecclesiam sancti Johannis baptiste de Godestow et Johannem de Gundevilla clericum super ecclesia de Daglingeworthe quod predictus Johannes clericus tenebit ad pensionem unius bisancii vel ii s infra octavam festi sancti Johannis baptiste annuatim nomine predicte ecclesie de Daglingeworthe apud Godstowe solvendorum Et ad hanc conventionem tenendam prefatus Johannes iuramentum in presentia domine abbatisse totiusque conventus et multorum virorum fide dignorum corporaliter prestitit sicut prius convenerat inter eos in capitulo apud Cirencestriam cui prefuerunt dominus Radulphus prior Wigorniensis et magister Petrus de Lecche vicearchidiaconus eiusdem loci Eidem etiam iuramento adiecit iuramentum fidelitatis tenende prefate ecclesie de Godestowe Si autem predictum Johannem contigerit resilire a prefata conventione domina abbatissa ipso Johanne consenciente reservevit igitur regressum ad omnes querelas quascumque prius habuit adversus illum Huius autem conventionis testes sunt Radulphus prior de Wigornia magister Petrus de Lecche Andreus decanus Cirencestrie magister Godefridus de Wigornia Jordanus de Preston Ricardus de Lamieth Reginaldus de Winterburne capellani Helias de Meisi Reimbaldus de Ethona Eglinus de Perithona clerici Waleranus de Crickelade magister Robertus Aaron vicearchidiaconus Oxonefordie Walterus de Sancto Egidio Thomas de Godestowe Bernardus de Haia Augustinus de Oxoneford capellani magister Robertus de Bucketorb Gregorius de Eboraco magister Micael Radulphus de Oxonia clerici Osbernus filius Hugonis Robertus de Meisi Robertus de Everci Adam de Perithona Vincentius de Withamia milites et plures alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter