utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450148

Charter Number: 05450148
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hoc scriptum audituris vel inspecturis quod ego Robertus de Seuecordia dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Petro et ecclesie de Eisendon in dotem puram et perpetuam elemosinam quando prefata ecclesia dedicata fuit pro animabus patris et matris mee antecessorum et successorum meorum una acram terre de dominico meo in villa de Esyndon in cultura versus occidentem supra dicte ecclesie proximam videlicet iuxta cimiterium et iuxta curiam persone predicte ville tendentem unum capud apud aquilonem et alterum capud apud austrum Et ut hec mea donatio et concessio rata et stabilis inperpetuum permaneat scripti huius atestatione et sigilli mei appositione corroboravi Qui autem contra donationem meam venerit vel eam aliquo modo impedierit sciat se ab episcopo qui sepedictam ecclesiam dedicavit et ab omnibus presbiteris tunc ibi assistentibus sententia anathematis esse ligatum donec ad satisfactionem venerit Hiis testibus Adam et Walerando sacerdotibus de Godestowe Stephano decano Osmundo vicario de Chalgrave David sacerdote de Werplesgrave domino Willelmo de Seuecword domino Roberto de Witham Henrico senescallo de Godestowe Roberto Flemeng Willelmo de Baggehurste et Laurentio servientibus de Godestow et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter