utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450153

Charter Number: 05450153
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris me Reginaldum de Baelun Reginaldi filii comitis filium et Emeline de Baelu concessisse et presenti carta confirmasse illam donationem quam pater meus et mater mea fecerunt de manerio suo scilicet Eatona deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste et sanctimonialibus de Godestowe inperpetuam elemosinam Quare concedo et opto quatinus predicte moniales teneant et habeant prefatum manerium bene et in pace et libere et quiete et honorifice in omnibus rebus in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis et stagnis in viis et semitis et omnibus aliis locis cum omnibus appendiciis suis et omnibus libertatibus et quietationibus cum quibus predictus Reginaldus pater meus melius ibidem tenuit dum in many sua fuit et sicut Hamelinus de Baelun avus meus melius et liberius in vita sua tenuit Hiis testibus Ricardo sacerdote Willelmo sacerdote Hugone Brit Hamelino de Baelun et Hamelino Brit Rogero filio Hemming Helia artifice Rodberto Waleis Luca janitore Ricardo filio Rodberti Adam filio Henrici Rodberto filio Goldwini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter