utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450165

Charter Number: 05450165
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1270 - 1284
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Warinus de Eylesburi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Writele de Bluntesdone et heredibus suis vel suis assignatis unam virgatam terre de dominico meo in campis de Heyeworthe scilicet in Estthrop cum omnibus ubique pertinentiis suis et libertatibus in pratis pascuis pasturis in viis et semitis et in omnibus aliis ubique locis et de incremento sex acras terre de dominico meo in dictis campis de Estthrop cum pastura unius bovis in communi pastura bovum de Estthrop De qua virgata terre et etiam de sex acris una dimidia acra jacet in Hovereguldenelonde iuxta terram que fuit Richeri Tarelari Et una dimidia acra iacet in NeYereguldenerlonde iuxta terram que fuit predicti Richeri Tarelari Et una acra simul jacet supra Rowenden iuxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et una acra et dimidia simul jacet contra Brodewey juxta terram que fuit Johannis Aylwyne Et una acra simul jacet in Blakelonde juxta terram que fuit Johannis Aylwyne Et una dimidia acra jacet in eodem forlong juxta terram que fuit dicti Johanni Aylwyne Et una acra jacet apud Losnestede iuxta terram que fuit Galfridi de Mandevile Et una acra jacet in Scladforlong juxta terram que fuit Petri de Eylesburi Et una dimidia acra jacet in eodem forlong juxta terram que fuit Richeri Taralar Et una dimidia acra jacet apud DenecueYesknolle juxta terram que fuit Richeri Tarlar Et una acra iacet super Bradeborwe juxta terram que fuit Thome de Stanton Et una dimidia acra capitalis iacet in Schoccumbe juxta terram que fuit Johannis Aylwyne Et una alia dimidia acra capitalis jacet ibidem juxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et una acra simul jacet in Longebrech juxta terram que fuit Johannis Aylwyn Et una dimidia acra jacet in Malmiebrech juxta terram que fuit Ricardi Dolle Et una dimidia acra jacet in eodem forlong juxta terram que fuit Richeri Tarlar Et una dimidia acra jacet apud Ellecumbe juxta terram que fuit Henrici de Staneford Et una dimidia acra jacet supra Ellecumbe juxta terram que fuit Richeri Tarlar Et una dimidia acra jacet in Wowelond juxta terram que fuit Richeri Tarlar et una dimidia acra jacet in NeYerewowelond juxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et una dimidia acra iacet in Blakelond juxta terram que fuit Roberti Kef Et una dimidia acra jacet in eodem forlong juxta terram que fuit Johannis Penot Et una dimidia acra jacet contra Borihey juxta terram que fuit Thome de Lechelad Et una dimidia acra iacet in eodem forlongo iuxta terram que fuit Roberti Dunning Et una acra simul jacet apud Renardeswelle juxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et una acra similiter jacet in Churegweyesforlong juxta terram que fuit Rogeri de Kenecote Et una dimidia acra jacet in Brumelforlong super Garston juxta terram que fuit Richeri Tarlar Et una dimidia acra jacet in eodem forlong juxta terra que fuit Hugonis de Mandevile Et una pertica iacet juxta Balacre Et una pertica jacet in crofta que fuit Thome de Stanton propinquior pars versus mesuagium quod fuit Henrici de Staneford Et una dimidia acra jacet in Middelforlong super Garston juxta terram que fuit Ricardi Tarlar Item de sex acris de incremento una acra simul jacet retro mesuagium quod fuit Nicholai Balewe Et una dimidia acra iacet contra Watton juxta terram que fuit Johannis Tempelman Et una acra simul jacet super Rededon in Middelforlong juxta terram que fuit Roberti de Molendino Et una dimidia acra jacet juxta le Benche juxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et una dimidia acra jacet in Bedelonde juxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et una dimidia acra contra Scinizesmor juxta terram que fuit Ricardi de la Penne Et tres sullones simul jacent et se extendunt versus Heyemore juxta terram que fuit Huberti filii Nicholai de Gard Et quatuor sullones simul iacent et se extendunt versus Langemore juxta terram que fuit Richeri Tarlar Et una dimidia acra iacet in Breche juxta terram que fuit Roberti de Habindone habendum et tenendum de me et heredibus meis vel meis assignatis dicto Rogero de Writele et heredibus suis vel suis assignatis cuicumque et quicumque assignare dare vendere vel legare voluerit tam in egritudine quam in sanitate in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace in jure hereditario inperpetuum sine ullo impedimento vel aliqua reclamatione vel vexatione mei vel heredum meorum vel meorum assignatorum inposterum reddendum inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis ipse Rogerus et heredes sui vel sui assignati vi d argenti ad festum sancti Michaelis pro omnibus servitiis sectis curie mee querelis consuetudinibus auxiliis wardis excaetis et secularibus demandis michi et heredibus meis pertinentibus salvo michi et heredibus meis vel meis assignatis rationabili relevio Ego vero Warinus et heredes mei vel mei assignati predicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis predictam virgatam terre cum omnibus ubique pertinentiis suis et libertatibus in pratis pascuis pasturis in viis et semitis et in omnibus aliis ubique locis et predictas sex acras terre cum pastura unius bovis contra omnes homines et feminas qui aliquid inde aliquo casu exigere poterint sub custu nostro warantizabimus acquietabimus et defendemus et sine dampno conservabimus et etiam de regali inperpetuum Pro hac autem donationem mea concessione carte mee confirmatione et warantizatione dedit michi dictus Rogerus xxxviii marcas argenti premanibus Et quia volo quod hec mea donatio concessio carte mee confirmatio et warantizatio firma sit et stabilis inperpetuum hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Rogero de la Buri Ada de Eston Petro de Molendino Galfrido de Mandevile Jacobo filio Rogeri de Worthe Roberto de Molend Johanne Coco de Hampton Ric Tarlar Thoma de Stanton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter