utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450169

Charter Number: 05450169
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1260 - 1285
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Warini de Eylesburi dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro me et heredibus meis et meis assignatis inperpetuum Sarre de Mandevile et heredibus suis et suis assignatis inperpetuum totam placiam meam cum crofta et curtilagio et cum tota aula integra quam habui in villa de Estrop scilicet illa placia quam Warinus pater meus quondam tenuit cum crofta et curtilagio et cum tota aula integra et ceteris pertinentiis salva parte orientalis crofte quam Ricardus Castel prius habuit de dono meo et de dono Willelmo fratris mei et jacet juxta curiam que fuit Rogeri de Wretel cum suis omnibus ubique pertinentiis libertatibus et aysiamentis habendum et tenendum de domino capitali illius feodo et heredibus suis in liberum scotagium dicte Sarre et heredibus suis vel suis assignatis vel cuicumque vel quandocumque assignare dare vendere vel legare voluerit tam in egritudine quam in sanitate in feodo et hereditate libere quiete bene et in pace jure hereditario inperpetuum sine ullo retinemento vel impedimento mei vel heredum meorum imposterum reddendo inde annuatim Thome de Mandevile capitali domino illius feodo et heredibus suis vel suis assignatis dicta Sarra et heredes sui vel sui assignati unum par calcarum auratorum vel vi d argenti ad pascha et ad festum beati Michaelis unam libram cimini pro omnibus servitiis sectis curie querelis auxiliis wardis homagiis recognitionibus consuetudinibus excaetis herietis releviis et ceteris secularibus demandis Et ego vero ad predictis et heredes mei et mei assignati predictam placiam cum crofta et curtilagio et cum tota aula integra cum suis omnibus ubique pertinentiis libertatibus et aysiamentis predicte Sarre et heredibus suis et suis assignatis datis venditis vel legatis contra omnes homines et feminas quam aliquid inde aliquo casu vel iure poterint exigere vel clamare warentizabimus aquietabimus et defendemus inperpetuum Pro hac autem donatione concessione et presentis carte confirmatione et warentizatione dedit michi dicta Sarra xx marcas sterlingorum legalis monete premanibus Et quia volo quod hec mea donatio concessio et presentis carte confirmatio et warentizatio firma sit et stabilis inperpetuum hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Thoma de Mandevile Roberto filio Jacobi Galfrido de Mandevile Roberto de Molendino Huberto de Gardino Elia de Mandevile Willelmo de Ponte Thoma Tarilar et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter