utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450192

Charter Number: 05450192
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1218
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio in crastino sancte Lucie virginis coram Ricardo Sar episcopo Matheo filio Hereberti Radulpho Hareng Waltero Foliot Jacobo de Poterna Waltero de Ripana Mauritio de Turevill Johanne de Wikenolt iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus ibidem tunc presentibus inter Osbertum Turpin petentem et Herebertum de Pirya tenentem de una hida terre cum pertinentiis in Fennecot unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Herebertus recognovit predicto Osberto predictam hidam terre cum pertinentiis esse jus ipsius Osberti Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Osbertus dedit predicto Hereberto iiii li sterlingorum et dimidiam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter