utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450201

Charter Number: 05450201
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1248
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Blundus de Faufelore dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi domui de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam xviii d annui redditus ad duos annum terminos videlicet ad festum sancti Michaelis ix d et ad festum sancte Marie in Marcio ix d percipiendum de quodam tenemento cum pertinentiis quod Henricus filius Henrici Ulgeri aliquando de me tenuit in villa de Faufelore cum omnibus libertatibus et omnibus exchaetis que de predicto tenemento cum pertinentiis michi aut heredibus meis possint accidere habendum et percipiendum libere et quiete pacifice et integre Ego vero dictus Willelmus et heredes mei predictum redditum xviii d cum omnibus libertatibus et omnibus excaetis que de predicto tenemento cum pertinentiis michi aut heredibus meis possint accidere predicte domui de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus contra omnes homines et feminas warantizabimus et inperpetuum defendemus Ut autem hec omnia predicta firma et stabilia inperpetuum perseverent huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo de Prestecote domino Herberto tunc vicario Sancti Egidii Oxon Waltero de Tywe clerico Fulcone Basset Willelmo Ulger Nicholao Danvers Ada Daumari Willelmo de Bodicote Reginaldo tunc senescallo de Godestowe Roberto ibidem clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter