utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450202

Charter Number: 05450202
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1248
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Blundus de Faufelore dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Henrico filio Henrici Ulgeri pro homagio et servitio suo quodam mesuagium cum pertinentiis quod Unfridus Mabon aliquando de me tenuit in villa de Faufelore et dimidiam acram prati in la More quod iacet inter terram Radulphi Danvers ex una parte et terram Gunnilde vidue ex altera habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete plenarie et integre pacifice et honorifice in viis et semitis in pratis et pasturis et in omnibus aliis locis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus reddendo inde annuatim domui de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum meorum xviii d redditus ad duos anni terminos percipiendos videlicet ad festum sancti Michaelis ix d et ad festum sancte Marie in Marcio ix d pro omnibus servitiis sectis consuetudinibus et omnibus demandis michi aut heredibus meis pertinentibus Ego vero predictus Willelmus et heredes mei predicto Henrico et heredibus suis predictum mesuagium cum pertinentiis et cum predicta dimidia acra prati contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus inperpetuum Ut autem hec mea donatio et concessio warantizatio et defensio sicut predivisa sunt firma et stabilia inperptuum perseverent huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo de Prestecote Fulcone Basset Willelmo Ulger Nicholao Danvers Radulpho Danvers Ada Daumari Willelmo Alard Thoma Smart Willelmo de Bodicote Roberto de Mildecumbe clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter