utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450220

Charter Number: 05450220
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1176 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit tam presentes quam futuris quod ego Ricardus de Clifford consensu et assensu patris mei Walteri de Clifford et fratris mei Walteri minoris concessi et dedi libere et quiete inperpetuam elemosinam deo et sancte Marie et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et fratris mei Rogeri et omnium predecessorum meorum xx s de molendino subtus carriam de Pantesleia annuatim per me solvendos duobus terminis scilicet in annunciatione sancte Marie x s et ad festum sancti Michaelis x s Istam donationem fecimus ecclesie de Godestowe et super altare presentavimus Hiis testibus Godefrido abbate de Egnesham Ricardo capellano Osberti filio Hugonis Thoma capellano Hugonis de Sey Thoma et Pagano et Stephano sacerdotibus de Godest Thoma de Cust magistro Johanne Cornubiensi Nigello decano de Oxen Henrico de Oli Radulfo de Chen Willelmo de Westb Ada Albo Michel
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter