utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450229

Charter Number: 05450229
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1187
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Johannis de Tubbeney concedo et hac presenti carta mea confirmo Gaufrio filio Durandi et Matildi uxori sue illas tres virgatas terre et dimidiam in Garsedona cum inlanda et bosco et prato que ad easdem virgatas pertinent quas Osmundus avunculus meus eis vendidit per concessum et assensum Johannis patris mei in feudo et hereditate sibi scilicet et heredibus eorum ad tenendum de me et de heredibus meis pro dimidia marca argenti annuatim inde reddenda pro omnibus servitiis exceptis sciris et hundredis Et inde devenit ipse Galfridus homo meus et pro ista concessione et confirmatione dedit michi dimidiam marcam argenti de recognitione Et si contigerit quod relevium debeat inde dari non dabunt inde nisi unum bisancium auri pro relevio Et hanc terram debeo ei warantizare pro posse meo contra omnes homines Hanc autem concessionem sic tenendam sine malo ingenio affidavi manu mea Et quod non quererem artem vel ingenium per quod ipsi vel heredes eorum sint inde perdentes vel vexati sive disturbati Hiis testibus Ricardo filio Hugonis Hugone filio Willelmi Thoma de Bella Aqua Radulpho Bruton Rogero filio Hemming Roberto Albo Radulpho fratre Henrici de Tubbeney Anfrido Roberto filio Kenne Johanne filio Reimundi Aluredo filio Godewyn Herprut Symone filio Willelmi filii Ailwyne Willelmo filio Henrici Ricardo Faleis Gaufrido filio Ricardi de Fifhida Thoma filio Wufwini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter