utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450233

Charter Number: 05450233
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1296
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Johannes dictus de Fonte de Gersyndon salutem in domino Noverit universitas vestra me fideliter teneri domine Alicie de Gorges permissione divina abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui in lxxii s sterlingorum bone et legalis monete qui a retro fuerunt de redditu meo de tenemento in Gersyndon quod quidem tenementum clameo tenere de predictis abbatissa et conventu in dicta villa de Garsyndon Eisdem abbatisse et conventui ad terminos subscriptos fideliter et sine fraude diminutione vel inpedimento apud Godestowe solvendis videlicet die dominica proxima post festum nativitatis beate Marie virginis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo quarto xx s et ad festum sancti Thome apostoli tunc proximo sequens xx s et ad hokeday tunc proximo sequens xx s et ad festum nativitatis beati Johannis baptiste tunc proximo sequens xii s Et ad maiorem huius rei securitatem ad terminos prenomimatos fideliter et sine dolo observandam obligo me et bona mea terras et tenementa mea mobilia et immobilia ubicunque fuerint inventa districtioni et cohercioni senescalli et marescalli domini regis qui pro tempore fuerint quod possint me distringere de die in diem per corpus meum terras et tenementa et bona mea ubicunque fuerint inventa donec de predictis lxxii s predictis abbatisse et conventui plenarie fuerint satisfactum et de dampnis et expensis sique vel quas incurrerit occasione solutionis retardate Et insuper inveni eisdem abbatisse et conventui fideiussores videlicet Hugonem Chinch de Garsyndon Thomam fabrum de Zyfteleye Hugonem Thornbarn de eadem qui se obligarunt principales debitores et unusquisque eorum in solidum et districtionem et cohercionem predictorum senescalli et marescalli sicut predictus Johannes de Fonte est obligatus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui una cum sigillis predictorum fideiussorum meorum in presentia domini Walteri de Withull Thome Sowy Edmundi de Parco de Wodestoke et Walteri Bost Data apud Godestowe die dominica proxima post festum sancti Petri ad vincula anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter