utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450234

Charter Number: 05450234
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1298
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes de Fonte de Garsyndon salutem in domino Noveritis me teneri domine mee domine abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui in iiii li sterlingorum de arreragiis redditus xi s in quibus eisdem annuatim teneor solvendorum eisdem vel earum certo attornatis predictas iiii li in domo sua apud Godestowe terminis subscriptis videlicet ad festum beati Thome apostoli anno regni regis Edwardi vicesimo septimo x s et ad festum nativitatis beati Johannis baptiste tunc proximum sequens x s et sic de anno in annum xx s ad predictos duos terminos quousque predictis abbatisse et conventui de predictis iiii li plenarie fuerit satisfactum una cum annuo redditu xl s predicto suis terminis solvendorum ad quam quidem solutionem predictarum iiii li eisdem suis terminis fideliter et sine dolo faciendam obligo me heredes ac executores meos et omnia bona mea mobilia et immobilia ubicumque sive in domo mea seu clauso vel extra fuerint inventa cohercioni et districtioni ballivorum predicte abbatisse et etiam districtioni vicecomitis Oxon qui pro tempore fuerit quod possit nos omnibus modis predictis distringere et districtionem retinere si in solutione predictarum iiii li argenti seu partis earundem terminis predictis defecerimus quod absit quousque de predictis denariis a retro de predictis terminis existentibus una cum dampnis sique predicta abbatissa et conventus occasione solutioneis retardate sustinuerint plenarie fuerit satisfactum Et pro qualibet districtione per predictum vicecomitem super me occasione predicta rationabiliter facta seu etiam super heredes meos obligo me teneri eidem vicecomiti qui pro tempore fuerit in una dimidia marca argenti sibi quocienscumque contigerit solvenda Et ad maiorem securitatem eidem abbatisse et conventui de predictis iiii li suis terminis ut predictum est una cum dampnis sique predicta abbatissa et conventus sustinuerint solvend faciend inveni Hugonem Chouch fideiussorem qui una mecum omnibus modis predictis quibus me obligam superius principalem debitorem se constituendo obligat distringend In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui una cum sigillo predicti Hugonis fideiussoris mei Data apud Godestowe die mercurii proxima ante festum nativitatis beati Johannis baptiste anno regni regis Edwardi vicesimo sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter