utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450245

Charter Number: 05450245
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Laurentius filius Ricardi filii Jordani de Glouc caritatis intuitu et pro salute anime mee et animarum patris et matris mee et omnium predecessorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam totam illam terram quam pater meus Ricardus filius Jordani emit de Ranulfo Pynel que iacet inter terram que fuit Thome Plecche et Willelmi Hoyen in magno vico ante ecclesiam beati Nicholai tenendam et habendam bene et in pace honorifice libere et quiete ab omni seculari consuetudine et exactione Et ego prefatus Laurentius filius Ricardi filii Jordani et heredes mei warantizabimus predictam terram predictis sanctimonialibus contra omnes homines mares et feminas et langabulum aquietabimus Hiis testibus Johanne draperio et Mauritio Brocher tunc prepositis Alexandro tunc capellano sancte Marie de Sutgate Rogero Paris Johanne de Gosebi Thoma Bucchemut Mauritio Palmero et hundredo Gloucestrie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter