utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450246

Charter Number: 05450246
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Enfeoffment
Date: 1195 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Juliana dei gratia dicta abbatissa de Godest et totus eiusdem loci conventus salutem in domino Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse Laurentio filio Ricardi filii Jordani pro homagio et servitio suo unam terram nostram quam habemus in villa de Gloucestre quam Ricardus filius Jordani pater predicti Laurencii emerat de Ranulfo Pynel que iacet inter terram que fuit Thome Plecche et Willelmi Hoeyn in magno vico ante ecclesiam beati Nicholai tenendam et habendam iure hereditario bene et in pace honorifice libere et quiete reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipse et heredes sui v s argenti pro omni servitio et consuetudine ad nos pertinente scilicet ad festum sancti Hylarii Hiis testibus dominis Willelmo Walerando Huberto capellanis de Godestowe Henrico senescallo Willelmo Walense Rogero Paris Johanne de Goseby Thoma Bucchemut et hundredo Gloucestrie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter