utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450261

Charter Number: 05450261
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1234 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus de Quency comes Winton constabularius Scotie salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum remisisse et quietum clamasse abbatisse de Godestowe et successoribus suis pro earum personis omnimodas sectas curiarum nostrarum quas quidem sectas nobis debent pro terris et tenementis que de nostro feodo tenent in Hauso Brackel et Faringh ita tamen quod si necesse fuerit sectatores predicte curie nostre plenarie veniant ad efforciamentum curie pro brevi domini regis ibidem judicando ad tunc Dicta abbatissa et successores sui cum rationabiliter fuerint summonite suum ibidem mittant certum senescallum Tenentes autem earum ad dictam curiam nostram veniant sicut facere consueverunt In cuius rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto Hiis testibus dominis Seero de Sancto Andrea Willelmo de Bosco Johanne de Craunford senescallo nostro Roberto de Punchardun et Johanne de Carleolo militibus magistro Henrico Luvel domino Briano et Roberto de Stratford clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter