utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450265

Charter Number: 05450265
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Senl de Hamptone assensu et voluntate Isabelle uxoris mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni filio Johannis de la Wodehyde pro sex marcis argenti quos michi dedit premanibus totam terram meam in Hampton cum mesuagio et cum omnibus aliis pertinentiis suis habendum et tenendum de domino Ricardi de Hampton et de heredibus suis vel assignatis igitur dicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque et cuicumque vel quandocumque voluerit totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis dare vendere legare inpignorare vel aliquo aliomodo assignare tam in egreditudine quam in sanitate preterquam viris religiosis et iudeis ita libere et quiete pacifice et integre sicut ego Robertus eandem terram melius et liberius tenui de dicto Ricardo marescallo domino de Hampton reddendo inde annuatim eidem Ricardo et heredibus suis dictus Johannes prenominati et heredes sui v s ad duos terminos anni videlicet ad festum sancti Michaelis medietatem et aliam medietatem ad annunciationem beate Marie pro omni servitio consuetudine exactione et demanda salvo servitio domini regis et capitalis domini quantum pertinet ad tantum liberum tenementum in eadem villa de Hampton Et ego Robertus Senel eidem Johanni et heredibus suis vel assignatis totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis constituto et concessi etiam eidem Johanni de fructibus dicte terre quamdiu vixero necessaria rationabilia in cibis et potibus et in domibus predicte terre una mecum et cum Isabella uxore mea quoad vixerimus Quod quia ratum et stabile inperpetuum volo permanere presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo domino del Bochirton Ricardo Marescallo domino de Hampton Willelmo de la Hull Nicholao capellano Ricardo clerico suo Willelmo Wragy Johanne de Wodehyde Adam filio suo Rogero filio Aufredi Johanne filio suo Johanne de la Pole Waltero de Grendene Thoma de la Grene et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter