utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450267

Charter Number: 05450267
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Bartholomeus de Ycfordia dedi et concessi concessione domini mei Ricardi filii Willelmi et assensu Matildis uxoris mee et Willelmi heredis mei et aliorum heredum meorum pro anima patris mei et matris mee et pro salute mea et uxoris mee et parentum meorum deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus dimidiam marcatam redditus scilicet terram illam quam Henricus Flamangus tenet in Ycfordia cum omnibus suis pertinentiis in bosco et plano in pratis et pasturis tenendam de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni servitio et exactione seculari quantum ad me pertinet Hanc terram ego et heredes mei debemus eis warantizare Hiis testibus Roberto de Witefeld Thoma Stephano Mauritio Waltero capellanis de Godestowe Willelmo de Witeld Ada persona de Cennora Roberto de Bolebec Ricardo filio Galfridi Simone de Witefeld Ranulfo filio Osmundi Luca janitore Eadmundo filio Henrici Willelmo de Baggehurst Galfrido de Clere Roberto filio Goldwini Waltero de Witefeld Michaele et Henrico de Icfordia Roberto Morel Giliberto filio Radulphi Galfrido filio Radulphi Isabel de Witefeld Willelmo clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter