utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450269

Charter Number: 05450269
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Willelmus de Hicford salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta mea confirmasse pro salute mea et uxoris mee et antecessorum meorum deo et ecclesie beate Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus unam virgatam terre in Hicford cum omnibus pertinentiis suis illam videlicet quam Bartholomeus pater meus dedit eisdem monialibus quam quidem Henricus le Flamyng tenuit tenendam et habendam in puram et perpetuam elemosinam ita liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut aliqua elemosina potest dari Et ego et heredes mei warentizabimus prenominatis monialibus de Godestowe predictam virgatam terre contra omnes homines Hiis testibus Roberto le Megre Radulpho Harang Roberto de Cesterton Hugone le Poure Galfrido de Eppelton Willelmo de Leuekenore Willelmo de Medineham Rogero de Bereford Henrico senescallo de Godestowe Ricardo del Parc Radulpho filio Radulphi Harang et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter