utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450271

Charter Number: 05450271
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego dominus Thomas de Appelton miles dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris unum mesuagium in villa de Hicford cum una virgata terre et prato ad dictam terram pertinente illud videlicet mesuagium quod Rogerus filius Herewardi Fulb aliquando de me tenuit in vilinagio in eadem villa de Hickeford habendum et tenendum dictum mesuagium cum dicta virgata terra et prato et omnibus aliis pertinentiis suis infra villam et extra adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et quiecius dari possit in liberam puram et perpetuam elemosinam in pratis pascuis et pasturis in viis et semitis quiete libere et honorifice ab omni secta curie consuetudine seculari et demanda dictis sanctimonialibus et earundem successoribus inperpetuum Et ego dictus Thomas et heredes mei vel mei assignati predictum mesuagium cum predicta virgata terre et prato et omnibus aliis pertinentiis et libertatibus prescriptis cum omnibus pertinentiis suis predictis monialibus et earundem successoribus contra omnes homines mares et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio et confirmatio carte presentis perpetue stabilitatis robur optineat illud presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus domino Thoma de Walonniis domino Fulcone de Knycote militibus domino Willelmo tunc magistro de Godestowe Thoma de Hickeford Jacobo de Larocule Willelmo capellano de Godest Johanne filio Nigelli de Borstalle Willelmo filio Petri de Karsinton Walkelino de Godest et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter