utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450279

Charter Number: 05450279
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Karsintone concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestow et monialibus ibidem deo servientibus donationem et concessionem quam Nicholaus de Karsinton filius Petri de Wivelscote eisdem monialibus dedit et concessit scilicet de duabus acris terre cum pertinentiis in campo de Karsinton quas dictus Nicholaus de me tenuit tenendas et habendas pro me et heredibus meis vel meis assignatis dictis monialibus et successoribus suis sicut carta dicti Nicholai dictis monialibus exinde confecta plenius et melius testatur libere et quiete bene et in pace et integre inperpetuum ita quod nec ego seu heredes mei vel mei assignati ratione dictarum duarum acrarum a dictis monialibus quicquam exigere possemus in homagiis et excaetis wardis releviis aut curie sectis que me vel meos heredes vel meos assignatos exinde accidere poterunt Et ut hec mea concessio et confirmatio stabilis et rata permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Philippo Padi Johanne de la Sale Willelmo de Sancto Audoeno Johanne le porter de Eynesham Waltero Awenel de Eynesham Ada Awenel de Eynesham Symone le Frankeleyn de Erdinton Symon le Engleys de Karsinton Symon Punchard de Karsintone et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter