utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450281

Charter Number: 05450281
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Karsinton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris vi d annualis redditus cum uno pari cerothecarum in villa de Karsinton quos habere consuevi et annuatim recipere de terris et tenementis quas Radulphus de Wotton aliquando tenuit in eadem villa de feudo meo habendum et tenendum de me et heredibus meis vel meis assignatis predictos vi d annui redditus et predictum par cerothecarum et totam terram et tenementa de quibus dictos vi d annui redditus cum dicto pari cerothecarum habere consuevi et recipere predictis monialibus et earundem successoribus libere quiete integre et pacifice cum wardis releviis homagiis curiarum sectis et omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis predicte moniales et earundem successores i d ad pascha pro omni seculari servitio exactione et demanda que de terris et tenementis exire poterunt seu exigere salvo servitio domini regis quando scutagium currit Et ego predictus Willelmus filius Petri et heredes mei vel mei assignati predictos vi d annui redditus et dictum par cerotecarum una cum terris et tenementis omnibus pro quibus vi dictos d annui redditus et dictum par cerothecarum recipere et habere consuevi cum omnibus aliis libertatibus prenominatis predictis monialibus et earundem successoribus contra omnes homines mares et feminas warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Pro hac autem donatione concessione confirmatione warantizatione acquietatione et defentione dederunt michi predicte moniales x s argenti et duodecim bussellos frumenti Et ut hec mea donatio concessio in omnibus rebus et singulis pretaxatis firma sint et stabilia inperpetuum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Waltero de Withulle Willelmo de Sancto Audoeno Willelmo le Megre Waltero de Crokesford Johanne Northley Ricardo Halevy de Eynesham Symone Punchard Roberto Punchard Symone le Engleis de Kersinton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter