utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450282

Charter Number: 05450282
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Karsinton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris in liberam puram et perpetuam elemosinam unam acram cum parva pecia terre in campo de Karsinton que iacent iuxta viridem viam inter duos campos et extendunt a dominico domini Willelmi de Monte Acuto super Dedecherle usque ad terram Symonis Ponchard tenendam et habendam libere et quiete pacifice integre et honorifice ab omni seculari servitio exactione et demanda consuetudine et secta curie et servitio regali pro me et pro heredibus meis vel meis assignatis dictis monialibus et earundem successoribus inperpetuum sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari possit Et ego predictus Willelmus filius Petri de Karsinton et heredes mei vel mei assignati totam predictam terram predictis monialibus et earum successoribus contra omnes homines mares et feminas acquietabimus warantizabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio perpetue stabilitatis robur optineat et inconcussa permaneat istud presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus Philippo Pady de Karsinton Willelmo de Sancto Audoene de Haneberge Petro de Norleya Johanne le porter de Eynnsham Symone Ponchard de Karsinton Symone le Engleys de Karsynton Roberto Ponchard de Karsinton et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter