utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450283

Charter Number: 05450283
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Kersinton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris unam placiam in clauso meo in villa de Kersinton que continet in latitudine triginta sex pedes et in longitudine ducentos pedes et extendit se a via regia contra portam abbatisse usque ad clausum eiusdem abbatisse quod quondam fuit Petri de Esbrugge habendam et tenendam dictam placiam prefatis monialibus et earundam successoribus de me et heredibus meis vel meis assignatis libere et quiete bene et in pace in puram et perpetuam elemosinam Et ego dictus Willelmus filius Petri et heredes vel mei assignati dictam placiam prefatis monialibus et earundem successoribus contra omnes homines warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Pro hac autem donatione concessione et carte mee confirmatione dederunt michi predicte moniales unam marcam argenti premanibus et dimidium quarterium fabarum et Johanne uxori mee xii d Et ut hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio rata et stabilis inperpetuum permaneat hanc presentem cartam sigilli impressione roboravi Hiis testibus Johanne Pady de Kersinton Symone Anglice Symone Punchard Roberto Punchard Nicholao de Wouelescot et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter