utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450285

Charter Number: 05450285
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Karsinton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris in liberum puram et perpetuam elemosinam sexdecim acras de terra mea arabili in campis de Karsinton scilicet quinque acras et dimidiam in assartis proximas terre abbatisse in mediate versus meridiem duas acras et dimidiam in Rufurlong que se extendunt ad Dedechele unam acram in Rufurlonge versus orientem proximam Hide dimidiam acram proximam Hide una acra interiacente unam acram et dimidiam proximas terre abbatisse in Batemor versus meridiem unam acram que se extendit in to Portweye tres acras et dimidiam proximas terre abbatisse versus aquilonem in Curtoforlongo et unam rodam in Polfurlong inter terram Thome de Lutlemore et terram Symonis Bonetun et totam forariam ad brechiam de Burleya super quam extendunt se terra Willelmi filius Petri et terra abbatisse de Godestowe et unam libram piperis annualis redditus de una virgata terre in villa de Karsinton quam virgatam terre Nicholaus filius Petri de Wivelcote de me tenuit in villa de Karsinton et totum ius et clamium quod habui vel habere potui in dicto Nicholao videlicet in homagiis wardis releviis et curie sectis et predicto redditu piperis et duas acras prati in pratorio quod vocatur Bornham proximas in prato abbatisse et monialium de Godestowe et duas rodas prati in Fer Yehulle scilicet unam rodam in prima sorte et unam rodam in ultima sorte tenendum et habendum libere et quiete pacifice integre et honorifice ab omni seculari servitio exactione et demanda consuetudine et secta curie et servitio regali pro me et pro heredibus meis vel meis assignatis dictis monialibus et earundem successoribus inperpetuum sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari possit Et ego predictus Willelmus filius Petri de Karsinton et heredes mei vel mei assignati totam predictam terram cum prato prenominato et redditu unius libre piperis et homagio wardis releviis curie sectis predictis Nicholai filii Petri de Wevelcote et heredum suorum predictis monialibus et earundum successoribus contra omnes homines mares et feminas acquietabimus et defendemus inperpetuum Pro hac autem donatione et concessione et presentis carte mee confirmatione dederunt michi predicte moniales de Godestowe iiii li vi s et viii d argenti in gersumam Ut hec autem mea donatio concessio et presentis carta mee confirmatio perpetue stabilitatis robur optineat et inconcussa permaneat istud presens scriptum sigilli mei impressione corroboravi Hiis testibus domino Rogero de Witham milite Philippo Pady Johanne de la Dunhalle de Haneberge Willelmo de Sancto Audoene de Haneberge Petro de Nortleya Johanne le porter de Eynesham Symone Punchard de Karsinton Symo le Engleys de Karsynton Willelmo le frankeleyne de Erdynton Ada Breyn de Cotes Waltero de Crokesford et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter