utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450286

Charter Number: 05450286
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Karsynton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris unam dimidiam acram terre mee arrabiliem in campo de Karsinton que iacet in Rousforlonge iuxta terram dictarum monialium de Godestowe ex parte occidentali et terram meam ex parte orientali habendam et tenendam de et heredibus meis vel meis assignatis totam predictam dimidiam acram terre cum omnibus suis pertinentiis et libertatibus dictis monialibus et eorundem successoribus libere quiete bene et in pace et integre inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum quadrantem ad festum sancti Michaelis pro omni seculari servitio curiarum secte et omnimoda exactione Et ego predictus Willelmus filius Petri de Karsinton et heredes mei vel mei assignati totam predictam dimidiam acram terre cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus predictis monialibus et earundem successoribus acquietabimus et nostris propriis sumptibus defendemus inperpetuum Pro hac autem donatione concessione warantizatione dederunt michi predicte moniales x s sterlingorum premanibus Et ut hec mea donatio concessio warantizatio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis inperpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Nicholao Rose tunc ballivo de hundredo de Wittone Symone Anglice de Karsinton Roberto Punchard Thoma Forel Johanne Bras Ricardo Halewy de Eynesham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter