utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450296

Charter Number: 05450296
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1206 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Chimelly dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Johanii baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum totam terram meam de Kersinton cum omnibus pertinentiis suis absque ullo retenemento habendam et tenendam dictis monialibus et earum successoribus libere et quiete honorifice integre bene et in pace finabiliter reddendo inde annuatim Petro filio Wilelmi filii Ricardi de Kersinton et heredibus suis tantum xii d ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis vi d et ad pascha vi d pro omnibus servitios et exactionibus et pro omnibus rebus Et ut mea donatio et concessio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis in perpetuum perseveret presentem cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus domino Symone persona de Hynton domino Johanne de Sancto Egidio persona de Bannebery Absolone Bernardo et Herberto tunc capellanis de Godestowe Willelmo et Waltero capellanis domini Thome de Chimelly dominis Roberto de Witham et Willelmo de Seucworth militibus Henrico senescallo de Godestowe Petro de Duneton clerico Ricardo de Finchinfeld et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter