utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450301

Charter Number: 05450301
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Petri de Wivelcote dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Matilde sorori mee totam terram cum prato et omnibus ubique pertinentiis eorum que prefatus Petrus pater meus michi per cartam suam dedit in Kersinton tenenda et habenda eidem Matilde et heredibus suis vel assignatis adeo libere et quiete sicut ego ea unquam melius et liberius tenui et prout continetur in carta quam habui de prefato Petro patre meo de predicta terra et prato et pro servitio contento in dicta carta quam quidem cartam ego Robertus eidem Matilde una cum presenti carta mea liberavi Et pro hac donatione concessione et presentis carte mee confirmatione dedit michi dicta Matilda xii s argenti in gersumam Et ut hec me donatio concessio et presentis carte mee confirmatio robur optineant firmitatis inperpetuum huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo filio Petri Nicholao le Franceis Symone Anglico Symone Punchard Roberto Punchard Hugone Furel Willelmo filio Edmundi et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter