utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450305

Charter Number: 05450305
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus de Karsinton filius Petri de Wyvelcote dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johanni baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris duas dimidias acras de terra arrabili in campo de Karsinton de quibus una dimidia acra iacet in Polforlonge inter terram Nicholai filii Ricardi de Beteleye ex una parte et terram Ade de Cropriyi ex altera et extendit se a foraria Willelmi filii Petri de Karsinton usque Batemor et alia dimidia acra iacet in Halradescalde inter terram Johannis Braz et terram Nicholai filii Petri de Wyvelcote et extendit super forariam Thome filii Hawysie tenendam et habendam in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete pacifice et integre dictis monialibus et earundem successoribus de me et heredibus meis vel meis assignatis Et ego predictus Nicholaus et heredes mei vel mei assignati predictas duas dimidias acras predictis monialibus et earundem successoribus warantizabimus acquietabimus et defendemus contra omnes homines mares et feminas inperpetuum Et ut hec mea donatio et presentis carte mee confirmatio perpetue stabilitatis robur optineat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo filio Petri de Karsinton Symone le Engleys de Karsinton Symone Punchard de Karsinton Roberto Punchard de Karsinton Henrico clerico filio Theodulphi de Karsinton et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter