utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450306

Charter Number: 05450306
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus de Karsinton filius Petri de Wyvelcote dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste et sanctimonialibus de Godestowe ibidem deo servientibus et servituris inperpetuum in puram et perpetuam elemosinam pro me et pro heredibus meis et pro animabus antecessorum meorum duas acras terre arabilis in campo de Karsinton quarum una iacet in Puthlesden inter terram que fuit Rogeri Turbern ex una parte et dimidiam acram quam habui ex altera et alia acra iacet in Berlande inter terram que vocatur la Hyde et terram dictarum monialium de Godestow tenendas et habendas dictis monialibus et earum successoribus libere et quiete bene et in pace Et ego predictus Nicholaus et heredes mei warantizabimus aquietabimus et defendemus predictas duas acras cum omnibus pertinentiis suis predictis monialibus et earum successoribus contra omnes homines et feminas inperpetuum Et ut hec mea donatio rata et inconcussa permaneat inperpetuum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Philippo Pady Johanne de la Sale Willelmo de Sancto Audoeno Willelmo filio Petri Johanne le porter de Eynesham Willelmo le Frankeleyn de Erdynton Symone le Engleys Symone Punchard et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter