utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450308

Charter Number: 05450308
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1286
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Amicia relicta Willelmi Edmund de Somerford in libera mea viduitate et in legia mea potestate dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Jordano molendinario de Somerford pro servitio suo et per xx s argenti quod michi dedit premanibus in gersumma tres dimidias acras terre mee arabilis in campis de Karsinton de quibus una dimidia acra iacet in Polfurlonge inter terras Willelmi de Bampton et Petri de Esruge et alia dimidia acra iacet super Mocheleforelond inter terras Johannis Bras et Symonis Doneton et tercia dimidia acra iacet super Redehegge inter terras Rogeri Bunche et Symonis Boneton tenendas et habendas de me et heredibus meis vel meis assignatis prefato Jordano et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque libere quiete bene et in pace in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis i d ad natale domini pro omnibus secularibus servitiis sectis curiarum querelis et demandis salvo servitio regali tante terre pertinente de eodem feodo in eadem villa Et ego Amicia et heredes mee vel mei assignati prefatas tres dimidias acras terre cum pertinentiis prefato Jordano et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum per predictum servitium Et ut hec mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio robur optineant firmitatis inperpetuum presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Symone Anglico Roberto Punchard Symone Punchard Nicholao de Wyvelcote Thoma Franceis Thoma Forel et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter