utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450309

Charter Number: 05450309
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1286
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Amicia relicta Willelmi filii Edmundi de Sumerford in mea legia viduitate dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Jordano molendinario de Somerford unam rodam terre arrabilis in campo qui vocatur Parva Linton subter villam de Kersinton inter terram abbatisse de Godestowe ex parte orientali et terram Nicholai Richun ex parte occidentali et extendit se usque ad gardinum predicte abbatisse tenendum et habendum predictam rodam terre de me et heredibus meis vel meis assignatis sibi et heredibus suis vel suis assignatis vel quibuscumque et quandocumque dare legare inpignorare sanus vel eger vel assignare voluerit libere quiete plenarie et pacifice reddendo inde annuatim ad festum apostolorum Petri et Pauli unum obolum ad luminare beate Marie virginis de Kersinton pro omni servitio seculari exactione et demanda Et ego predicta Amicia et heredes mei vel mei assignati predictam rodam terre cum omnibus pertinentiis suis predicto Jordano et heredibus suis vel suis assignatis ut predictum est contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus inperpetuum Pro hac autem donatione concessione et carte mee confirmatione dedit michi predictus Jordanus iiii s in gersumma Et ut hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio rata et stabilis permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Johanne Pady Willelmo filio Petri de Kersinton Simone Punchard Roberto Punchard Symone Anglico Thoma Forel Nicholao Richun et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter