utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450310

Charter Number: 05450310
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1286
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Jurdanus dictus molendinarius de Karsinton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris tres dimidias acras et unam rodam terre arrabilis in campis de Karsinton de quibus una dimidia acra iacet in Polfurlonge inter terras Willelmi de Bampton et dictarum monialium de Godestowe et alia dimidia acra iacet super Muchelefurlong inter terras Johannis Braz et Symonis Boneton et tercia dimidia acra iacet super Redehegge inter terras Rogeri Bunche et Symonis Boneton et una roda iacet in campo qui vocatur Parva Linton subter villam de Karsinton inter terram dictarum monialium ex parte orientali et terram Nicholai Richon et extendit se usque ad gardinum predictarum monialium habendum et tenendum predictas tres dimidias acras cum roda predicta dictis monialibus et earundem successoribus de dicto Jurdano dicto molendinario et heredibus suis libere quiete bene et in pace inperpetuum reddendo inde annuatim dicto Jordano et heredibus suis unum obolum ad festum sancti Michaelis pro omni servitio seculari et demanda sectis curiarum salvo servitio regali tante terre pertinente de eodem feodo in eadem villa Et ego predictus Jurdanus et heredes mei prefatas tres dimidias acras terre una cum roda prenominata cum omnibus earum pertinentiis predictis monialibus et earundem successoribus contra omnes homines mares et feminas nostris propriis sumptibus warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum per predictum servitium Pro hac autem donatione concessione defensione warantizatione et presentis carte mee confirmatione dederunt michi dicte moniales xliii s et iiii d in gersumma premanibus Et ut hec autem mea donatio concessio defensio warantizatio acquietatio et presentis carte me confirmatio perpetue stabilitatis robur optineat et inconcussa inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Roberto le Eyer tunc ballivo de Wodestoke Edmundo de Parco de Wodestoke Willelmo filio Petri de Karsinton Roberto Punchard Symone Anglico de eadem et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter