utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450314

Charter Number: 05450314
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Karsinton ex assensu et consensu Johanne uxoris mee et heredum meorum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Odoni clerico de Godestowe unam acram terre cum parva pecia terre adiacente de terra mea arrabili in campo de Karsinton illam videlicet acram que iacet iuxta viam viridem inter duos campos extendens se a dominico quondam domini Willelmi de Monte Acuto usque ad terram Simonis Punchard et duas rodas prati in Farenhulle scilicet unam rodam in prima sorte et aliam rodam in ultima sorte tenendum et habendum totam predictam acram terre una cum dicta pecia terre et duabus rodis prati cum earum pertinentiis et omnibus libertatibus in viis semitis pratis pascuis et pasturis de me et heredibus meis vel meis assignatis dicto Odoni et heredibus suis vel suis assignatis cuicumque vel quibuscumque totam predictam acram terre cum dicta pecia et duabus rodis prati predictis cum omnibus earum libertatibus sanus vel eger dare legare vendere vel assignare voluerit libere quiete pacifice et integre et honorifice inperpetuum tam domibus religiosis quam aliis reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis dictus Odo et heredes sui vel sui assignati unum obolum ad pascha pro omni servitio seculari exactione et demanda consuetudine secta curie et servitio regali que ratione predicte acre terre una cum dicta pecia et duabus rodis prati predictis a me vel ab heredibus meis vel meis assignatis seu a capitali domino exigi poterunt Et ego predictus Willelmus filius Petri de Kersinton et heredes mei vel mei assignati totam predictam acram terre una cum pecia terre et duabus rodis prati predictis cum omnibus suis pertinentiis et libertatibus prescriptis predicto Odoni et heredibus suis vel suis assignatis cuicumque vel quibuscumque contra omnes homines mares et feminas tam iudeos quam christianos nostris propriis sumptibus warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Pro hac autem donatione concessione et presentis carte mee confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Odo lx s sterlingorum premanibus in gersumma Ut hec autem mea donatio concessio warantizatio et presentis carte mee confirmatio et defensio perpetue stabilitatis robur optineat et inconcussa permaneat inperpetuum istud presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus Johanne Pady de Karsynton Willelmo de Sancto Audoeno [de] Haneberge Johanne le porter de Eynesham Roberto Punchard de Karsinton Symone Punchard Symone le Engleys Thoma Forel de Somerford Nicholao de Wyvelcote Johanne Pistore de Godestowe Willelmo de Boteleye Nicholao fratre eius et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter