utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450322

Charter Number: 05450322
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Petri de Kersinton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Petro de Esserugge dimidiam acram prati in Roweneye qui jacet propinquior prati ipsius Petri in villa de Kersinton cum tribus shrovis dicte dimidie acre adiacentibus cum omnibus ubique pertinentiis suis habendum et tenenedum dicto Petro et heredibus suis vel assignatis quibuscumque libere quiete integre bene et in pace inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum obolum ad pascha pro omni servitio seculari exactione et demanda Et ego Willelmus et heredes mei predictam dimidiam acram prati cum omnibus pertinentiis suis predicto Petro et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et per predictum servitium defendemus Et ut hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio firmitatis robur optineant inperpetuum presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Symone Anglico Symone Punchard Roberto Punchard Ricardo de Botel Nicholao de Wyvelcote Thoma Francisco Henrico Thedolf Waltero Bras et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter